prioress hawis releases to john son of henry, the clerk and isabel his wife property in the parish of st margaret towards the bridge for 40s yearly. They made an oath in full chapter and paid 1 gold bezant.
356. Prioress Hawis releases to John son of Henry, the clerk, and Isabel his wife property in the parish of St. Margaret towards the Bridge for 40s. yearly. They made an oath in full chapter and paid i gold bezant.
Date : Before 25 Nov. 1245 (when the successor of Hawis occurs. After no. 281). MS. : Cartulary, fos. Ioov.--I o Ir.
DE DONO PRIORISSE HA UISIE DE CLEREKENVVELL' IOHANNI CLERIC°.
Sciant presentes et futuri quod ego Hauisa priorissa ecclesie Sancte Marie de Clerekenew'll' et totus eiusdem loci conuentus cOncessimus et dimisimus et presenti carta nostra confirmauimus Iohanni filio Henrici clerico et Ysabelle vxori eius totam terram cum domibus et cum omnibus pertinenciis suis quam habuimus [fo. pair.] in parochia Sancte Margarete versus pontem Lond' inter terram que fuit Ricardi Reingeri et terram que fuit Airneri aurifabri, scilicet quicquid ibidem habuimus in longitudine et latitudine in lingnis et lapidibus et in rebus cunctis cum omnibus pertinenciis suis integre : habendam et tenendam dictis Iohanni et Ysabele et heredibus suis de nobis et successoribus nostris in feodo et hereditate libere quiete bene et in pace integre in perpetuum : reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris pro omni seruitio et exactione et rebus cunctis quadraginta sol' ad quatuor terminos anni scilicet ad pascha x sol' etc. sine omni occasione.
Et sciendum quod nos nec successores nostre nullo modo poterimus nec debemus dictos Iohannem nec Ysabellam nec heredes suos de dicta terra nec pertinenciis dehospitari tam nos vel aliquem hominem vel feminam ibidem hospitandi nec amplius inde I a exigere nec habere debemus quam dictos xla sol' per annum terminis statutis.
Idem etiam Iohannes et Ysabella et heredes sui non poterunt nec debent dictam terram nec domos Iudeis dare nec vendere nec inuadiare nec domui religionis conferre sine nostro assensu.
Et si illam vendere vel dimittere voluerit nos erimus propiores omnibus aliis de vno bisantio auri. •
Idem etiam Iohannes et Ysabella vxor eius in pleno capitulo nostro tactis sacrosanctis pro se et heredibus suis nobis iurauerunt de hoc tenemento et redditu fidelitatem seruandam.
Et nos et successores nostre aquietabimus dictum tenementum dicto Johanni et Ysabelle et heredibus suis contra omnes gentes per predictum seruicium xla solidorum per annum.
Pro hac igitur concessione et dirnissione et presentis carte nostre confirmatione dicti Iohannes ef Ysabella dederunt nobis vnum bisancium auri in gersummam.
Vt autem hec nostra concessio et dimissio et presentis carte nostre confirmatio infallibilis sit et inconcussa parti huius carte ad modum cyrographi b confecte penes predictos Iohannem et Ysabellam residenti ego Hauisa priorissa de Clerekenw'll' et eiusdem loci conuentus signum nostrum autenticum et commune apposuimus, et parti huius carte penes nos residenti decti Iohannes et Ysabella sigilla sua apposuerunt.
Hiis testibus. Reginald° de Bungei. Radu/fo Aswi. Henrico de Aswi. Henrico de Cocham. Iordano de Couentre. Iohanne de Tholesan.
a Interlineated above a vertical stroke. b cyrographi Cart.