Description (Repository) |
Pro Ricardo Aswy.—Rex Johanni Walerand' et Johanni de la Lind', constabulariis Tunis sue Lond', salutem. Mandamus
vobis quod, si Ricardus Asswy, captus et detentus in prisona
nostra in turri predicta pro quibusdam transgressionibus nobis
et quibusdam aliis fidelibus nostris nobis adherentibus per ipsum
in turbadone habita in regno nostro habita tam in civitate Lond'
quam alibi in regno nostro illatis, de quibus rettatus est, invenerit
vobis duodecim probos et legales homines de civitate predicta
qui eum manucapient habere coram nobis ad mandatum nostrum
ad standum recto de premissis si nos aut alii erga ipsum loqui
voluerimus, tune ipsum Ricardum occasione predicte et non
ob eliem ceusem racionabilem ibidem detentum per manucapcionem
iUam eisdem xij. tradatis in ballium sicut predictum
est. Et ad mandatum nostrum predictum habeatis coram nobis
nomina Ulorum duodecim et hoc breve. Et, si forte predictus
Ricardus non habeat promptos suos manuceptores, tunc tres
filios suos pro eo obsides per tres vel quatuor dies teneatis ut ipse
interim menucaptores suos sibi perquirere et vobis presentere
possit. Teste rege ut supra. |