Prioress hawis givesthe widow of william son of alice 5s. rent for life on 2 shops in the parish of st mary le bow.The gersum was 50s.
331. Prioress Hawis gives the widow of William son of Alice 5s. rent for life on
2 shops in. the parish of St. Mary-le-Bow. The gersum was 5os.
Date : c. 1230/I (cf. witnesses of no. 298). MS. : Cartulary, fos. 91v.-92r.
(No Latin title.)
Sciant presentes et futuri quod ego Hauisa priorissa ecclesie beate Marie de Clerkenwell' et eiusdem loci conuentus dimisimus et concessimus et hac presenti caria nostra confirmauimus Albrethe relicte Willelmi filii Alicie quinque solidat' annui redditus in villa London' quos habuirnus de priorissa et conuentu de Campeseie que eosdem quinque sol' habuerunt de dono Salomonis de Basinges de duabus sopis in parochia Sancte Marie de Archubus que sunt in capite de Corneserestrate iuxta Westchep in occidentali parte : habendos et tenendos dicte Albrethe libere quiete et pacifice ad vitam suam.
Post cuius decessum dicti quinque sol' redditus soluentur nobis annuatim ex dono dicte Albrethe pro salute anime sue et antecessorum suorum in perpetuum.
Hoc autem tali condicione a dicta Albretha concessum est quod ipsa sine omni contradic[fo. 92r.]tione recipiat dictum redditum ad quatuor terminos videlicet ad natiuitatem Sancti Iohannis baptiste quindecim den' et ad festum Sancti Michaelis xv den' et ad natale domini quindecim den' et [ad] a pascha quindecim den' : ita scilicet quod infra quindenam cuiusque termini statuti solucionem et vt liberius redditum sicut memoratum est sine molestia possit recipere.
Quod si non rite dictus redditus ei sint solute infra quindenas terminorum vt dictum est liceat tune dicte Albrethe dictum redditum dare vel assignare pro voluntate sua cuicumque voluerit sine omni contra.diccione.
Pro hac autem dimissione et concessione et presentis carte nostre confirma-' cione dedit nobis dicta Albretha tres marcas sterlingorum et decem sol' in
gersumam.
In huius rei testimonium et ad maiorem securitatem domus nostre predicta Albretha presentem cartam sigillo suo corroborauit.
h is testibus. Matheo de Walenscinis tunc procuratore nostro. Gileberto, Angketill' capellanis de Clerkenwell'.
Omitted Cart.