Description (Repository) |
Rex dilectis et fidelibus suis Johanni de Linde et Johaimi Waleraund, custodibus civitatis sue London', salutem. Cum in subsidium finis quem cives nostri London' nobiscum fecerunt
pro redempcione sua concesserimus eisdem omnes exitus reddituum
provenientium de domibus et tenementis tam in civitate predicta
quem in ejusdem suburbio de termino Natalis Domini proximo
preterito ; ita tamen quod postmodum de redditibus UUs, prout
justum fuerit, satisfadent quibuscumque ; ac dhecti nobis in
Christo prior et conventus Sancte Trinitatis Lond', pro eo quod
fidelitati nostre et Edwardi primogeniti nostri constanter
adheserant, dampna gravissima et jactures non modicas sustinuerunt,
prout nobis constat evidenter, propter quod ipsos a
contribudone reddituum suorum tern in civitate nostra quam
ejusdem suburbio existentium quietos esse volumus et immunes ;
vobis mandamus quod, si cives nostri predicti aliquid de exitibus
reddituum predictorum prioris et conventus in civitate vel
suburbio predictis ceperint occadone concessionis nostre predicte
p239
id eis a prefatis civibus nostris sine dilacione restitui feciatis, ita
quod non oporteat nos amplius inde sollidtari. Teste rege ut
supra. |