Description (Repository) |
Item de eadem terra apud London'.
Sciant tam presentes quam futuri quod ego Godefridus dei gracia
abbas Egneshamie & totus conuentus eiusdem loci concessimus
lohanni filio Rogeri Blundi & heredibus suis medietatem domus
petrine a summitate usque deorsum, que est in socna archiepiscopi
fol. 39*. Cantuariensis, quam predictus Rogerus pater |
suus nobis dedit cum filio suo Roberto ecclesie nostre monacho, tenendam de nobis perpetuo
pro quatuor solidis nobis annuatim reddendis, scilicet ii solidos ad
Pascha, & ii ad festum sancti Michaelis, libere & quiete ab omni
seruicio. Predictus uero Johannes pro ista concessione dedit nobis
unum aureum & relaxauit nobis vi d., quos sibi & heredibus suis pro
eadem domo singulis annis soluere debebamus, & quod tarn ipse quam
heredes sui hanc conuentionem perpetuo fideliter tenerent super
sacrosancta euangelia iurauit, & presens scriptum sigilli nostri impressione
roboratum sigilli quoque sui appositione confirmauit. His
testibus, Henrico maiore, Roberto Bisantio, Rogero filio Alani, jukello,
lohanne Bucuinte, Alano filio Petri, Roberto Baru[n], Nigello aurifabro. |