Description (Repository) |
[[[liber A
131. Grant by Master Henry of Northampton, with the consent of Bishop Richard III and of the chapter of St. Paul's, of the tithes of corn of his prebend for the use of the poor.
Date : c. 1192-8.2
MSS. : Liber A, fo. 12b (No. 126) ; B.M., Han. MS. 4080, fo. 8. Printed : Hackett : Registrum Eleemosynarie, xvii.
Uniuersis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum peruenerit . magister Henripus de Norhampton' . eternam que in Christo salutem. Commendabile 7 pium esse non ambigitur . eius propositum quo 7 necessitatibus pauperum respicitur . 7 salute consulitur animarum . idque ut festinum sorciatur effectum omni sollicitudine 7 vigilantia est satagendum. Sepe nimirum dum tempus ad prebendum redemptionis misterium [sic] . queritur interueniente paululum mora inuenire . non valet qui redimat. Inde est quod ad uniuersitatis uestre cupio peruenire noticiam me de consensu domini mei episcopi Londoniensis Ricardi tertii 7 capituli beati Pauli concessisse 7 dedisse decimationes de garbis prebende mee quam habeo in ecclesia beati Pauli . videlicet de dominio meo in pauperum usus per manum elemosinarii eiusdem ecclesie quicumque pro tempore fuerit distribuendas. Ut autem hec rata habeatur in posterum earn presenti annotatione 7 sigilli appositione communire 7 corroborare curaui. Hiis testibus. Radulfo de Diceto decano. Petro archidiacono. Henrico thesaurario. Roberto de Clifford. Ricardo Rufo. Osberto de Camera. Ricardo iuniore. magistro Alardo. Ricardo de Humfranuill' 7 aliis. 3 |