De tradendo per ballium.—Rex Johanni Walerand' et Johanni de la Lind', constabulariis Turris Lond', salutem. Mandamus
vobis quod si Byenge le Plumer, captus et detentus in prisona
nostra in turri predicta pro quibusdam transgressionibus nobis et
quibusdam aliis fidelibus nostris nobis adherentibus per ipsum
p175
Byenge in turbacione in regno nostro habita tam in civitate Lond'
quam alibi in regno nostro Ulatis de quibus rettatus est, invenerit
vobis xij. liberos, probos et legales homines de civitate predicta qui
eum manucepiant habere coram nobis ad mandatum nostrum ad
standum recto de premissis, si nos aut alii erga ipsum inde loqui
voluerimus ; tunc ipsum Byenge occasione predicta et non ob
aliam causam racionabilem ibidem detentum per manucapcionem
illam illis duodecim tradatis in baUium, sicut predictum est :
et ad mandatum nostrum predictum habeetis coram nobis
nomina illorum duodecim et hoc breve. Teste rege apud
Westmonasterium j . * die March.