Description (Repository) |
Rex Johanni Walerand' et Johanni de la Lind', custodibus civitatis Lond', salutem. Cum plures domus prioratus Sancte Trinitatis Lond' et aha ad clausum ejusdem prioratus spectantia
prope murum civitatis predicte dirata sint et prostrate occasione
turbacionis habite in regno nostro, ad grave dampnum prioratus
illius, nos commodum et indempnitetem ejusdem loci effectantes
specialiter, ut tenemur, vobis mandamus quod priorem et
conventum dicti prioratus predictas domos reedificare et aha ad
clausum Ulud spectentia reperere et emendere permittatis,
sicut fieri consuevit ante turbadonem predictam. Teste rege
apud Westmonasterium ix. die Februarii
Rex baronibus suis de scaccario salutem. Cum dilecti nobis
in Christo prior et conventus Sancte Trinitatis Lond' plurima
p236
dampna et gravem lesionem libertatum suarum sibi a nobis
et progenitoribus nostris regibus Anglie concessaram occasione
turbacionis nuper habite in regno nostro sustinuerunt, quod nos
tedet quamplurimum ; nos indempnitati eorum prospicere
volentes, concessimus eis quod omnes libertates predictas
rehabeant, et eis decetero libere utantur, sicut ante turbadonem
predictam facere consueverunt. Et ideo vobis mandemus quod
sic fieri permittatis et libertates illas manuteneatis. Teste rege ut
supra. |