Pro Thoma de Wymburn' et Gilberto fratre ejus.—Licet Thomas de Wymburn' et Gilbertus frater ejus bene et fideliter erga regem •se habuerint ut creditor, quia tamen ipsi quosdam se credunt habere malivolos qui eos gravare proponunt. mandatum est custodi civitatis London' et ballivis ejusdem civitatis quod, si iidem
Thomas et Gilbertus invenerint vobis xij. probos et legales homines de civitate predicta qui eos manucepiant habere coram rege in proximo adventu regis ad partes illas ad standum recto de transgressionibus de quibus nos vel alii versus eos rex t loqui voluerit tunc ipsos Thomam et Gilbertum prefatis xij. per hujusmodi
manucapcionem liberetis, ita tamen quod, si interim versus regem
vel alios fideles regis male et infideliter se hebuerint, tunc ipsos
capietis et salvo custodiri facietis donee rex aliud inde mandaverit.
Teste ut supra.