Pro regina.—Mandatum est Stephano de Eddewrth', camerario suo London', quod de melioribus vinis que de recta
prisa regis habet in custodia sua vel habiturus est faciat habere
latori presentium duo doha vini ad opus A. consortis Edwardi
primogeniti regis pro duobus doliis vini de quibus regi prestitum
fecit cum rex nuper esset apud Windes'. Et hoc festinanter
faciat. Teste ut supra.